1 Pugnatum est ab utrisque acriter.
Nostri tamen, quod neque ordines servare neque firmiter insistere neque
signa subsequi poterant atque alius alia ex navi, quibuscumque signis
occurrerat, se adgregabat, magnopere perturbabantur;
2 hostes vero, notis omnibus vadis, ubi ex litore aliquos singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis impeditos adoriebantur, 3 plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in universos tela coiciebant. 4 Quod cum animadvertisset Caesar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri iussit, et quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat. 5 Nostri, simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis, in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt; neque longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit. |
1 Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque ordines servare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atque alius alia ex navi, quibuscumque signis occurrerat, se adgregabat, magnopere perturbabantur; 2 3 4 5 |