CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 4, 23
 
1 His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum tempestatem III. fere vigilia naves solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi iussit.

2 A quibus cum paulo tardius esset administratum, ipse hora diei circiter IIII. cum primis navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit.

3 Cuius loci haec erat natura atque ita montibus angustis mare continebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset.

4 Hunc ad egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus, dum reliquae naves eo convenirent, ad horam nonam in ancoris expectavit.

5 Interim legatis tribunisque militum convocatis, et quae ex Voluseno cognovisset et quae fieri vellet, ostendit monuitque, ut rei militaris ratio maximeque ut maritimae res postularent, ut, cum celerem atque instabilem motum haberent, ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur.

6 His dimissis et ventum et aestum uno tempore nactus secundum dato signo et sublatis ancoris circiter milia passuum VII ab eo loco progressus aperto ac plano litore naves constituit.

1
   His constitutis rebus,
nactus idoneam ad navigandum tempestatem III. fere vigilia naves solvit
equitesque in ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi iussit.

2
   A quibus cum paulo tardius esset administratum,
ipse hora diei circiter IIII. cum primis navibus Britanniam attigit
atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit.

3
Cuius loci haec erat natura
atque ita montibus angustis mare continebatur,
   uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset.

4
Hunc ad egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus,
   dum reliquae naves eo convenirent,
ad horam nonam in ancoris expectavit.

5
  
Interim legatis tribunisque militum convocatis,
   et quae ex Voluseno cognovisset
   et quae fieri vellet,
ostendit
monuitque,
   ut rei militaris ratio maximeque ut maritimae res postularent,
   ut,
      cum celerem atque instabilem motum haberent,
   ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur.

6
   His dimissis
et ventum et aestum uno tempore nactus secundum
   dato signo
   et sublatis ancoris
circiter milia passuum VII ab eo loco progressus aperto ac plano litore naves constituit.