CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 4, 21
 
1 Ad haec cognoscenda, prius quam periculum faceret, idoneum esse arbitratus C. Volusenum cum navi longa praemittit.

2 Huic mandat, ut exploratis omnibus rebus ad se quam primum revertatur.

3 Ipse cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam traiectus.

4 Huc naves undique ex finitimis regionibus et, quam superiore aestate ad Veneticum bellum fecerat, classem iubet convenire.

5 Interim, consilio eius cognito et per mercatores perlato ad Britannos, a compluribus insulae civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur obsides dare atque imperio populi Romani obtemperare.

6 Quibus auditis, liberaliter pollicitus hortatusque, ut in ea sententia permanerent, eos domum remittit

7 et cum iis una Commium, quem ipse Atrebatibus superatis regem ibi constituerat, cuius et virtutem et consilium probabat et quem sibi fidelem esse arbitrabatur cuiusque auctoritas in his regionibus magni habebatur, mittit.

8 Huic imperat, quas possit, adeat civitates horteturque, ut populi Romani fidem sequantur seque celeriter eo venturum nuntiet.

9 Volusenus perspectis regionibus omnibus, quantum ei facultatis dari potuit, qui navi egredi ac se barbaris committere non auderet, V. die ad Caesarem revertitur, quaeque ibi perspexisset, renuntiat.

1
Ad haec cognoscenda,
   prius quam periculum faceret,
idoneum esse arbitratus C. Volusenum cum navi longa praemittit.

2
Huic mandat,
   ut
      exploratis omnibus rebus
   ad se quam primum revertatur.

3
Ipse cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur,
   quod inde erat brevissimus in Britanniam traiectus.

4
Huc naves undique ex finitimis regionibus et,
   quam superiore aestate ad Veneticum bellum fecerat,
classem iubet convenire.

5
Interim,
   consilio eius cognito
   et per mercatores perlato ad Britannos,
a compluribus insulae civitatibus ad eum legati veniunt,
   qui polliceantur obsides dare atque imperio populi Romani obtemperare.

6
  
Quibus auditis,
liberaliter pollicitus hortatusque,
   ut in ea sententia permanerent,
eos domum remittit

7
et cum iis una Commium,
   quem ipse
      Atrebatibus superatis
   regem ibi constituerat,
      cuius et virtutem et consilium probabat
      et quem sibi fidelem esse arbitrabatur
      cuiusque auctoritas in his regionibus magni habebatur,
mittit.

8
Huic imperat,
      quas possit,
   adeat civitates
   horteturque,
      ut populi Romani fidem sequantur
      seque celeriter eo venturum nuntiet.

9
Volusenus
   perspectis regionibus omnibus,
      quantum ei facultatis dari potuit,
         qui navi egredi ac se barbaris committere non auderet,
V. die ad Caesarem revertitur,
   quaeque ibi perspexisset,
renuntiat.