CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 4, 18
 
1 Diebus X, quibus materia coepta erat comportari, omni opere effecto exercitus traducitur.

2 Caesar ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto in fines Sugambrorum contendit.

3 Interim a compluribus civitatibus ad eum legati veniunt; quibus pacem atque amicitiam petentibus liberaliter respondet obsidesque ad se adduci iubet.

4 At Sugambri ex eo tempore, quo pons institui coeptus est, fuga comparata, hortantibus iis, quos ex Tencteris atque Usipetibus apud se habebant, finibus suis excesserant suaque omnia exportaverant seque in solitudinem ac silvas abdiderant.

1
Diebus X,
   quibus materia coepta erat comportari,
   omni opere effecto
exercitus traducitur.

2
Caesar
   ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto
in fines Sugambrorum contendit.

3
Interim a compluribus civitatibus ad eum legati veniunt;
   quibus pacem atque amicitiam petentibus
liberaliter respondet
obsidesque ad se adduci iubet.

4
At Sugambri
   ex eo tempore,
      quo pons institui coeptus est,
   fuga comparata,
   hortantibus iis,
      quos ex Tencteris atque Usipetibus apud se habebant,
finibus suis excesserant
suaque omnia exportaverant
seque in solitudinem ac silvas abdiderant.