CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 4, 17
 
1 Caesar his de causis, quas commemoravi, Rhenum transire decreverat; sed navibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur neque suae neque populi Romani dignitatis esse statuebat.

2 Itaque, etsi summa difficultas faciendi pontis proponebatur propter latitudinem, rapiditatem altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter non traducendum exercitum existimabat.

3 Rationem pontis hanc instituit. Tigna bina sesquipedalia paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat.

4 Haec cum machinationibus immissa in flumen defixerat festucisque adegerat, non sublicae modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut secundum naturam fluminis procumberent,

5 his item contraria duo ad eundem modum iuncta intervallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra vim atque impetum fluminis conversa statuebat.

6 Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorum iunctura distabat, binis utrimque fibulis ab extrema parte distinebantur;

7 quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis, tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura, ut, quo maior vis aquae se incitavisset, hoc artius inligata tenerentur.

8 Haec derecta materia iniecta contexebantur ac longuriis cratibusque consternebantur;

9 ac nihilo setius sublicae et ad inferiorem partem fluminis oblique agebantur, quae pro ariete subiectae et cum omni opere coniunctae vim fluminis exciperent,

10 et aliae item supra pontem mediocri spatio, ut, si arborum trunci sive naves deiciendi operis causa essent a barbaris missae, his defensoribus earum rerum vis minueretur neu ponti nocerent.

1
Caesar his de causis,
   quas commemoravi,
Rhenum transire decreverat;
sed navibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur
neque suae neque populi Romani dignitatis esse statuebat.

2
Itaque,
   etsi summa difficultas faciendi pontis proponebatur propter latitudinem, rapiditatem altitudinemque fluminis,
tamen id sibi contendendum aut aliter non traducendum exercitum existimabat.

3
Rationem pontis hanc instituit:
Tigna bina sesquipedalia paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat.

4
Haec cum machinationibus immissa in flumen defixerat
festucisque adegerat,
non sublicae modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac fastigate,
   ut secundum naturam fluminis procumberent,

5
his item contraria duo ad eundem modum iuncta intervallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra vim atque impetum fluminis conversa statuebat.

6
Haec utraque
   insuper bipedalibus trabibus immissis,
      quantum eorum tignorum iunctura distabat,
binis utrimque fibulis ab extrema parte distinebantur;

7
  
quibus disclusis
   atque in contrariam partem revinctis,
tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura,
   ut,
      quo maior vis aquae se incitavisset,
   hoc artius inligata tenerentur.

8
Haec derecta materia iniecta contexebantur
ac longuriis cratibusque consternebantur;

9
ac nihilo setius sublicae et ad inferiorem partem fluminis oblique agebantur,
   quae pro ariete subiectae et cum omni opere coniunctae vim fluminis exciperent,

10
et aliae item supra pontem mediocri spatio,
   ut,
      si arborum trunci sive naves deiciendi operis causa essent a barbaris missae,
   his defensoribus earum rerum vis minueretur
   neu ponti nocerent.