CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 4, 13
 
1 Hoc facto proelio Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque condiciones accipiendas arbitrabatur ab iis, qui per dolum atque insidias petita pace ultro bellum intulissent;

2 exspectare vero, dum hostium copiae augerentur equitatusque reverteretur, summae dementiae esse iudicabat,

3 et cognita Gallorum infirmitate, quantum iam apud eos hostes uno proelio auctoritatis essent consecuti, sentiebat; quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum existimabat.

4 His constitutis rebus et consilio cum legatis et quaestore communicato, ne quem diem pugnae praetermitteret, opportunissima res accidit, quod postridie eius diei mane eadem et perfidia et simulatione usi Germani frequentes, omnibus principibus maioribusque natu adhibitis, ad eum in castra venerunt,

5 simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quod contra, atque esset dictum et ipsi petissent, proelium pridie commisissent, simul ut, si quid possent, de indutiis fallendo impetrarent.

6 Quos sibi Caesar oblatos gavisus illos retineri iussit; ipse omnes copias castris eduxit equitatumque, quod recenti proelio perterritum esse existimabat, agmen subsequi iussit.

1
   Hoc facto proelio
Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque condiciones accipiendas arbitrabatur ab iis,
   qui
      per dolum atque insidias petita pace
   ultro bellum intulissent;

2
exspectare vero,
   dum hostium copiae augerentur
   equitatusque reverteretur,
summae dementiae esse iudicabat,

3
et
   cognita Gallorum infirmitate,
   quantum iam apud eos hostes uno proelio auctoritatis essent consecuti,
sentiebat;
quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum existimabat.

4
  
His constitutis rebus
   et consilio cum legatis et quaestore communicato,
      ne quem diem pugnae praetermitteret,
opportunissima res accidit,
   quod postridie eius diei mane eadem et perfidia et simulatione usi Germani frequentes,
      omnibus principibus maioribusque natu adhibitis,
   ad eum in castra venerunt,

5
   simul,
      ut dicebatur,
   sui purgandi causa,
      quod contra,
         atque esset dictum
         et ipsi petissent,
      proelium pridie commisissent,
   simul
      ut,
         si quid possent,
      de indutiis fallendo impetrarent.

6
Quos sibi Caesar oblatos gavisus illos retineri iussit;
ipse omnes copias castris eduxit
equitatumque,
   quod recenti proelio perterritum esse existimabat,
agmen subsequi iussit.