CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 4, 12
 
1 At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat V milium numerus, cum ipsi non amplius DCCC equites haberent, quod ii, qui frumentandi causa erant trans Mosam profecti, nondum redierant, nihil timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros perturbaverunt;

2 rursus his resistentibus consuetudine sua ad pedes desiluerunt subfossisque equis compluribusque nostris deiectis reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritos egerunt, ut non prius fuga desisterent, quam in conspectum agminis nostri venissent.

3 In eo proelio ex equitibus nostris interficiuntur IIII et LXX, in his vir fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat, amicus a senatu nostro appellatus.

5 Hic cum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse equo vulnerato deiectus, quoad potuit, fortissime restitit;

6 cum circumventus multis vulneribus acceptis cecidisset atque id frater, qui iam proelio excesserat, procul animadvertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus est.

1
At hostes,
   ubi primum nostros equites conspexerunt,
      quorum erat V milium numerus,
   cum ipsi non amplius DCCC equites haberent,
      quod ii,
         qui frumentandi causa erant trans Mosam profecti,
      nondum redierant,
   nihil timentibus nostris,
      quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant
      atque is dies indutiis erat ab his petitus,
   impetu facto
celeriter nostros perturbaverunt;

2
  
rursus his resistentibus
consuetudine sua ad pedes desiluerunt
   subfossisque equis
   compluribusque nostris deiectis
reliquos in fugam coniecerunt
atque ita perterritos egerunt,
   ut non prius fuga desisterent,
      quam in conspectum agminis nostri venissent.

3
In eo proelio ex equitibus nostris interficiuntur IIII et LXX, in his vir fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere natus,
   cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat, amicus a senatu nostro appellatus.

5
Hic
   cum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret,
illum ex periculo eripuit,
ipse equo vulnerato deiectus,
   quoad potuit,
fortissime restitit;

6
   cum circumventus
      multis vulneribus acceptis
   cecidisset
   atque id frater,
      qui iam proelio excesserat,
   procul animadvertisset,
   incitato equo
se hostibus obtulit
atque interfectus est.