CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 4, 11
 
1 Caesar cum ab hoste non amplius passuum XII milibus abesset, ut erat constitutum, ad eum legati revertuntur; qui in itinere congressi magnopere, ne longius progrederetur, orabant.

2 Cum id non impetrassent, petebant, uti ad eos equites, qui agmen antecessissent, praemitteret eosque pugna prohiberet, sibique ut potestatem faceret in Ubios legatos mittendi;

3 quorum si principes ac senatus sibi iure iurando fidem fecissent, ea condicione, quae a Caesare ferretur, se usuros ostendebant: ad has res conficiendas sibi tridui spatium daret.

4 Haec omnia Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur, ut tridui mora interposita equites eorum, qui abessent, reverterentur; tamen sese non longius milibus passuum IIII aquationis causa processurum eo die dixit:

5 huc postero die quam frequentissimi convenirent, ut de eorum postulatis cognosceret.

6 Interim ad praefectos, qui cum omni equitatu antecesserant, mittit, qui nuntiarent, ne hostes proelio lacesserent, et si ipsi lacesserentur, sustinerent, quoad ipse cum exercitu propius accessisset.

1
   Caesar cum ab hoste non amplius passuum XII milibus abesset,
   ut erat constitutum,
ad eum legati revertuntur;
qui in itinere congressi magnopere,
   ne longius progrederetur,
orabant.

2
   Cum id non impetrassent,
petebant,
   uti ad eos equites,
      qui agmen antecessissent,
   praemitteret
   eosque pugna prohiberet,
   sibique ut potestatem faceret in Ubios legatos mittendi;

3
   quorum si principes ac senatus sibi iure iurando fidem fecissent,
ea condicione,
   quae a Caesare ferretur,
se usuros ostendebant:
   ad has res conficiendas sibi tridui spatium daret.

4
Haec omnia Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur,
   ut
      tridui mora interposita
   equites eorum,
      qui abessent,
   reverterentur;
tamen
   sese non longius milibus passuum IIII aquationis causa processurum eo die
dixit:

5
   huc postero die quam frequentissimi convenirent,
      ut de eorum postulatis cognosceret.

6
Interim ad praefectos,
   qui cum omni equitatu antecesserant,
mittit,
   qui nuntiarent,
      ne hostes proelio lacesserent,
      et
         si ipsi lacesserentur,
      sustinerent,
         quoad ipse cum exercitu propius accessisset.