CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 4, 10
 
1 [Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum,

2 et parte quadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus, insulam efficit Batavorum, neque longius ab Oceano milibus passuum LXXX in Rhenum influit.

3 Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo spatio per fines Nantuatium, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricorum, Tribocorum, Treverorum citatus fertur

4 et, ubi Oceano adpropinquavit, in plures diffluit partes multis ingentibus insulis effectis, quarum pars magna a feris barbaris nationibus incolitur, ex quibus sunt, qui piscibus atque ovis avium vivere existimantur,

5 multisque capitibus in Oceanum influit.]

1
[Mosa profluit ex monte Vosego,
   qui est in finibus Lingonum,

2
et
   parte quadam ex Rheno recepta,
      quae appellatur Vacalus,
insulam efficit Batavorum,
neque longius ab Oceano milibus passuum LXXX in Rhenum influit.

3
Rhenus autem oritur ex Lepontiis,
   qui Alpes incolunt,
et longo spatio per fines Nantuatium, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricorum, Tribocorum, Treverorum citatus fertur

4
et,
   ubi Oceano adpropinquavit,
in plures diffluit partes
   multis ingentibus insulis effectis,
      quarum pars magna a feris barbaris nationibus incolitur,
         ex quibus sunt,
            qui piscibus atque ovis avium vivere existimantur,

5 multisque capitibus in Oceanum influit.]