1 Ad haec Caesar, quae visum est,
respondit; sed exitus fuit orationis: sibi nullam cum iis amicitiam esse
posse, si in Gallia remanerent;
2 neque verum esse, qui suos fines tueri non potuerint, alienos occupare; neque ullos in Gallia vacare agros, qui dari tantae praesertim multitudini sine iniuria possint; 3 sed licere, si velint, in Ubiorum finibus considere, quorum sint legati apud se et de Sueborum iniuriis querantur et a se auxilium petant: hoc se ab Ubiis impetraturum. |
1 Ad haec Caesar, quae visum est, respondit; sed exitus fuit orationis: sibi nullam cum iis amicitiam esse posse, si in Gallia remanerent; 2 3 |