1 Re frumentaria comparata equitibusque
delectis iter in ea loca facere coepit, quibus in locis esse Germanos
audiebat.
2 A quibus cum paucorum dierum iter abesset, legati ab iis venerunt, quorum haec fuit oratio: 3 Germanos neque priores populo Romano bellum inferre neque tamen recusare, si lacessantur, quin armis contendant, quod Germanorum consuetudo haec sit a maioribus tradita, quicumque bellum inferant, resistere neque deprecari. 4 Haec tamen dicere: venisse invitos, eiectos domo; si suam gratiam Romani velint, posse iis utiles esse amicos; vel sibi agros attribuant vel patiantur eos tenere, quos armis possederint: 5 sese unis Suebis concedere, quibus ne di quidem immortales pares esse possint; reliquum quidem in terris esse neminem, quem non superare possint. |
1 Re frumentaria comparata equitibusque delectis iter in ea loca facere coepit, quibus in locis esse Germanos audiebat. 2 3 4 5 |