1 Qua consuetudine cognita Caesar, ne
graviori bello occurreret, maturius, quam consuerat, ad exercitum
proficiscitur.
2 Eo cum venisset, ea, quas fore suspicatus erat, facta cognovit: 3 missas legationes ab non nullis civitatibus ad Germanos invitatosque eos, uti ab Rheno discederent: omnia, quae postulassent, ab se fore parata. 4 Qua spe adducti Germani latius iam vagabantur et in fines Eburonum et Condrusorum, qui sunt Treverorum clientes, pervenerant. 5 Principibus Galliae evocatis Caesar ea, quae cognoverat, dissimulanda sibi existimavit, eorumque animis permulsis et confirmatis equitatuque imperato bellum cum Germanis gerere constituit. |
1 Qua consuetudine cognita Caesar, ne graviori bello occurreret, maturius, quam consuerat, ad exercitum proficiscitur. 2 3 4 5 |