1 In eadem causa fuerunt Usipetes et
Tencteri, quos supra diximus; qui complures annos Sueborum vim
sustinuerunt, ad extremum tamen agris expulsi et multis locis Germaniae
triennium vagati ad Rhenum pervenerunt, quas regiones Menapii incolebant.
2 Hi ad utramque ripam fluminis agros, aedificia vicosque habebant; 3 sed tantae multitudinis adventu perterriti ex iis aedificiis, quae trans flumen habuerant, demigraverant, et cis Rhenum dispositis praesidiis Germanos transire prohibebant. 4 Illi omnia experti, cum neque vi contendere propter inopiam navium neque clam transire propter custodias Menapiorum possent, reverti se in suas sedes regionesque simulaverunt 5 et tridui viam progressi rursus reverterunt atque omni hoc itinere una nocte equitatu confecto inscios inopinantes Menapios oppresserunt, 6 qui de Germanorum discessu per exploratores certiores facti sine metu trans Rhenum in suos vicos remigraverant. 7 His interfectis navibusque eorum occupatis, prius quam ea pars Menapiorum, quae citra Rhenum erat, certior fieret, flumen transierunt atque omnibus eorum aedificiis occupatis reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt. |
1 In eadem causa fuerunt Usipetes et Tencteri, quos supra diximus; qui complures annos Sueborum vim sustinuerunt, ad extremum tamen agris expulsi et multis locis Germaniae triennium vagati ad Rhenum pervenerunt, quas regiones Menapii incolebant. 2 3 4 5 6 7 |