CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 4, 2
 
1 Mercatoribus est aditus magis eo, ut, quae bello ceperint, quibus vendant, habeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent.

2 Quin etiam iumentis, quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio, Germani importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parva atque deformia, haec cotidiana exercitatione, summi ut sint laboris, efficiunt.

3 Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur, equos eodem remanere vestigio adsuefecerunt, ad quos se celeriter, cum usus est, recipiunt:

4 neque eorum moribus turpius quicquam aut inertius habetur quam ephippiis uti.

5 Itaque ad quemvis numerum ephippiatorum equitum quamvis pauci adire audent.

6 Vinum omnino ad se importari non patiuntur, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.

1
Mercatoribus est aditus magis eo,
   ut,
         quae bello ceperint,
      quibus vendant,
   habeant,
   quam quo ullam rem ad se importari desiderent.

2
Quin etiam iumentis,
   quibus maxime Galli delectantur
   quaeque impenso parant pretio,
Germani importatis non utuntur,
sed
   quae sunt apud eos nata, parva atque deformia,
haec cotidiana exercitatione,
   summi ut sint laboris,
efficiunt.

3
Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt
ac pedibus proeliantur,
equos eodem remanere vestigio adsuefecerunt,
   ad quos se celeriter,
      cum usus est,
   recipiunt:

4
neque eorum moribus turpius quicquam aut inertius habetur quam ephippiis uti.

5
Itaque ad quemvis numerum ephippiatorum equitum quamvis pauci adire audent.

6
Vinum omnino ad se importari non patiuntur,
   quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.