CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 3, 29
 
1 Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere instituit, et ne quis inermibus imprudentibusque militibus ab latere impetus fieri posset, omnem eam materiam, quae erat caesa, conversam ad hostem conlocabat et pro vallo ad utrumque latus exstruebat.

2 Incredibili celeritate magno spatio paucis diebus confecto, cum iam pecus atque extrema impedimenta a nostris tenerentur, ipsi densiores silvas peterent, eius modi sunt tempestates consecutae, uti opus necessario intermitteretur et continuatione imbrium diutius sub pellibus milites contineri non possent.

3 Itaque vastatis omnibus eorum agris, vicis aedificiisque incensis, Caesar exercitum reduxit et in Aulercis Lexoviisque, reliquis item civitatibus, quae proxime bellum fecerant, in hibernis conlocavit.

1
Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere instituit,
et
   ne quis inermibus imprudentibusque militibus ab latere impetus fieri posset,
omnem eam materiam,
   quae erat caesa,
conversam ad hostem conlocabat
et pro vallo ad utrumque latus exstruebat.

2
   Incredibili celeritate magno spatio paucis diebus confecto,
   cum iam pecus atque extrema impedimenta a nostris tenerentur,
   ipsi densiores silvas peterent,
eius modi sunt tempestates consecutae,
   uti opus necessario intermitteretur
   et continuatione imbrium diutius sub pellibus milites contineri non possent.

3
Itaque
   vastatis omnibus eorum agris,
   vicis aedificiisque incensis,
Caesar exercitum reduxit
et in Aulercis Lexoviisque, reliquis item civitatibus,
   quae proxime bellum fecerant,
in hibernis conlocavit.