1 Eodem fere tempore Caesar, etsi prope exacta iam
aestas erat, tamen, quod omni Gallia pacata Morini Menapiique supererant,
qui in armis essent neque ad eum umquam legatos de pace misissent,
arbitratus id bellum celeriter confici posse eo exercitum duxit; qui longe
alia ratione ac reliqui Galli bellum gerere coeperunt.
2 Nam quod intellegebant maximas nationes, quae proelio contendissent, pulsas superatasque esse, continentesque silvas ac paludes habebant, eo se suaque omnia contulerunt. 3 Ad quarum initium silvarum cum Caesar pervenisset castraque munire instituisset neque hostis interim visus esset, dispersis in opere nostris subito ex omnibus partibus silvae evolaverunt et in nostros impetum fecerunt. 4 Nostri celeriter arma ceperunt eosque in silvas reppulerunt et compluribus interfectis longius impeditioribus locis secuti paucos ex suis deperdiderunt. |
1 Eodem fere tempore Caesar, etsi prope exacta iam aestas erat, tamen, quod omni Gallia pacata Morini Menapiique supererant, qui in armis essent neque ad eum umquam legatos de pace misissent, arbitratus id bellum celeriter confici posse eo exercitum duxit; qui longe alia ratione ac reliqui Galli bellum gerere coeperunt. 2 3 4 |