CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 3, 26
 
1 Crassus equitum praefectos cohortatus, ut magnis praemiis pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri vellet, ostendit.

2 Illi, ut erat imperatum, eductis iis cohortibus, quae praesidio castris relictae intritae ab labore erant, et longiore itinere circumductis, ne ex hostium castris conspici possent, omnium oculis mentibusque ad pugnam intentis celeriter ad eas, quas diximus, munitiones pervenerunt

3 atque his prorutis prius in hostium castris constiterunt, quam plane ab his videri aut, quid rei gereretur, cognosci posset.

4 Tum vero clamore ab ea parte audito nostri redintegratis viribus, quod plerumque in spe victoriae accidere consuevit, acrius impugnare coeperunt.

5 Hostes undique circumventi desperatis omnibus rebus se per munitiones deicere et fuga salutem petere contenderunt.

6 Quos equitatus apertissimis campis consectatus ex milium L numero, quae ex Aquitania Cantabrisque convenisse constabat, vix quarta parte relicta, multa nocte se in castra recepit.

1
Crassus equitum praefectos cohortatus,
   ut magnis praemiis pollicitationibusque suos excitarent,
   quid fieri vellet,
ostendit.

2
Illi,
   ut erat imperatum,
   eductis iis cohortibus,
      quae praesidio castris relictae intritae ab labore erant,
   et longiore itinere circumductis,
      ne ex hostium castris conspici possent,
   omnium oculis mentibusque ad pugnam intentis
celeriter ad eas,
   quas diximus,
munitiones pervenerunt

3
   atque his prorutis
prius in hostium castris constiterunt,
   quam plane ab his videri
   aut,
      quid rei gereretur,
   cognosci posset.

4
Tum vero
   clamore ab ea parte audito
nostri
   redintegratis viribus,
      quod plerumque in spe victoriae accidere consuevit,
acrius impugnare coeperunt.

5
Hostes undique circumventi
   desperatis omnibus rebus
se per munitiones deicere et fuga salutem petere contenderunt.

6
Quos equitatus apertissimis campis consectatus
ex milium L numero,
   quae ex Aquitania Cantabrisque convenisse constabat,
   vix quarta parte relicta,
multa nocte se in castra recepit.