CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 3, 25
 
1 Ibi cum alii fossas complerent, alii multis telis coniectis defensores vallo munitionibusque depellerent, auxiliaresque, quibus ad pugnam non multum Crassus confidebat, lapidibus telisque subministrandis et ad aggerem caespitibus comportandis speciem atque opinionem pugnantium praeberent, cum item ab hostibus constanter ac non timide pugnaretur telaque ex loco superiore missa non frustra acciderent,

2 equites circumitis hostium castris Crasso renuntiaverunt non eadem esse diligentia ab decumana porta castra munita facilemque aditum habere.

1
Ibi
   cum alii fossas complerent,
   alii
      multis telis coniectis
   defensores vallo munitionibusque depellerent,
   auxiliaresque,
      quibus ad pugnam non multum Crassus confidebat,
   lapidibus telisque subministrandis et ad aggerem caespitibus comportandis speciem atque opinionem pugnantium praeberent,
   cum item ab hostibus constanter ac non timide pugnaretur
   telaque ex loco superiore missa non frustra acciderent,

2
equites
   circumitis hostium castris
Crasso renuntiaverunt
   non eadem esse diligentia ab decumana porta castra munita
   facilemque aditum habere.