CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 3, 24
 
1 Prima luce productis omnibus copiis duplici acie instituta, auxiliis in mediam aciem coniectis, quid hostes consilii caperent, expectabat.

2 Illi, etsi propter multitudinem et veterem belli gloriam paucitatemque nostrorum se tuto dimicaturos existimabant, tamen tutius esse arbitrabantur obsessis viis commeatu intercluso sine vulnere victoria potiri,

3 et si propter inopiam rei frumentariae Romani se recipere coepissent, impeditos in agmine et sub sarcinis infirmiore animo adoriri cogitabant.

4 Hoc consilio probato ab ducibus, productis Romanorum copiis, sese castris tenebant.

5 Hac re perspecta Crassus, cum sua cunctatione atque opinione timoris hostes nostros milites alacriores ad pugnandum effecissent atque omnium voces audirentur expectari diutius non oportere, quin ad castra iretur, cohortatus suos omnibus cupientibus ad hostium castra contendit.

1
   Prima luce productis omnibus copiis
   duplici acie instituta,
   auxiliis in mediam aciem coniectis,
   quid hostes consilii caperent,
expectabat.

2
Illi,
   etsi propter multitudinem et veterem belli gloriam paucitatemque nostrorum se tuto dimicaturos existimabant,
tamen tutius esse arbitrabantur
   obsessis viis
   commeatu intercluso
sine vulnere victoria potiri,

3
  
et si propter inopiam rei frumentariae Romani se recipere coepissent,
impeditos in agmine et sub sarcinis infirmiore animo adoriri cogitabant.

4
  
Hoc consilio probato ab ducibus,
   productis Romanorum copiis,
sese castris tenebant.

5
   Hac re perspecta
Crassus,
   cum sua cunctatione atque opinione timoris hostes nostros milites alacriores ad pugnandum effecissent
   atque omnium voces audirentur
      expectari diutius non oportere,
         quin ad castra iretur,
cohortatus suos
   omnibus cupientibus
ad hostium castra contendit.