CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 3, 20
 
1 Eodem fere tempore P. Crassus, cum in Aquitaniam pervenisset, quae pars, ut ante dictum est, et regionum latitudine et multitudine hominum tertia pars Galliae est aestimanda, cum intellegeret in iis locis sibi bellum gerendum, ubi paucis ante annis L. Valerius Praeconinus legatus exercitu pulso interfectus esset atque unde L. Manlius proconsul impedimentis amissis profugisset, non mediocrem sibi diligentiam adhibendam intellegebat.

2 Itaque re frumentaria provisa, auxiliis equitatuque comparato, multis praeterea viris fortibus Tolosa et Carcasone et Narbone, quae sunt civitates Galliae provinciae finitimae, ex his regionibus nominatim evocatis, in Sotiatium fines exercitum introduxit.

3 Cuius adventu cognito Sotiates magnis copiis coactis, equitatuque, quo plurimum valebant, in itinere agmen nostrum adorti primum equestre proelium commiserunt,

4 deinde equitatu suo pulso atque insequentibus nostris subito pedestres copias, quas in convalle in insidiis conlocaverant, ostenderunt. Hi nostros disiectos adorti proelium renovarunt.

1
Eodem fere tempore P. Crassus,
   cum in Aquitaniam pervenisset,
      quae pars,
         ut ante dictum est,
      et regionum latitudine et multitudine hominum tertia pars Galliae est aestimanda,
   cum intellegeret in iis locis sibi bellum gerendum,
      ubi paucis ante annis L. Valerius Praeconinus legatus exercitu pulso interfectus esset
      atque unde L. Manlius proconsul impedimentis amissis profugisset,
non mediocrem sibi diligentiam adhibendam intellegebat.

2
Itaque
   re frumentaria provisa,
   auxiliis equitatuque comparato,
   multis praeterea viris fortibus Tolosa et Carcasone et Narbone,
      quae sunt civitates Galliae provinciae finitimae,
   ex his regionibus nominatim evocatis,
in Sotiatium fines exercitum introduxit.

3
   Cuius adventu cognito
Sotiates
   magnis copiis coactis,
   equitatuque,
      quo plurimum valebant,
   in itinere agmen nostrum adorti
primum equestre proelium commiserunt,

4
deinde
   equitatu suo pulso
   atque insequentibus nostris
subito pedestres copias,
   quas in convalle in insidiis conlocaverant,
ostenderunt.
Hi nostros disiectos adorti proelium renovarunt.