1 Hac confirmata opinione timoris idoneum quendam
hominem et callidum deligit, Gallum, ex iis, quos auxilii causa secum
habebat.
2 Huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadet, uti ad hostes transeat, et, quid fieri velit, edocet. 3 Qui ubi pro perfuga ad eos venit, timorem Romanorum proponit, quibus angustiis ipse Caesar a Venetis prematur, docet, 4 neque longius abesse, quin proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum educat et ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur. 5 Quod ubi auditum est, conclamant omnes occasionem negotii bene gerendi amittendam non esse: ad castra iri oportere. 6 Multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia cibariorum, cui rei parum diligenter ab iis erat provisum, spes Venetici belli, et quod fere libenter homines id, quod volunt, credunt. 7 His rebus adducti non prius Viridovicem reliquosque duces ex concilio dimittunt, quam ab iis sit concessum, arma uti capiant et ad castra contendant. 8 Qua re concessa laeti, ut explorata victoria, sarmentis virgultisque collectis, quibus fossas Romanorum compleant, ad castra pergunt. |
1 Hac confirmata opinione timoris idoneum quendam hominem et callidum deligit, Gallum, ex iis, quos auxilii causa secum habebat. 2 3 4 5 6 7 8 |