CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 3, 16
 
1 Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae maritimae confectum est.

2 Nam cum omnis iuventus, omnes etiam gravioris aetatis, in quibus aliquid consilii aut dignitatis fuit, eo convenerant, tum, navium quod ubique fuerat, in unum locum coegerant;

3 quibus amissis reliqui neque, quo se reciperent, neque, quem ad modum oppida defenderent, habebant. Itaque se suaque omnia Caesari dediderunt.

4 In quos eo gravius Caesar vindicandum statuit, quo diligentius in reliquum tempus a barbaris ius legatorum conservaretur.
Itaque omni senatu necato reliquos sub corona vendidit.

1
Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae maritimae confectum est.

2
Nam cum omnis iuventus, omnes etiam gravioris aetatis,
   in quibus aliquid consilii aut dignitatis fuit,
eo convenerant,
tum,
   navium quod ubique fuerat,
in unum locum coegerant;

3
  
quibus amissis
reliqui neque,
   quo se reciperent,
neque,
   quem ad modum oppida defenderent,
habebant.
Itaque se suaque omnia Caesari dediderunt.

4
In quos eo gravius Caesar vindicandum statuit,
   quo diligentius in reliquum tempus a barbaris ius legatorum conservaretur.
Itaque
   omni senatu necato
reliquos sub corona vendidit.