1 Deiectis, ut diximus, antemnis, cum singulas binae
ac ternae naves circumsteterant, milites summa vi transcendere in hostium
naves contendebant.
2 Quod postquam barbari fieri animadverterunt, expugnatis compluribus navibus, cum ei rei nullum reperiretur auxilium, fuga salutem petere contendebant. 3 Ac iam conversis in eam partem navibus, quo ventus ferebat, tanta subito malacia ac tranquillitas exstitit, ut se ex loco movere non possent. 4 Quae quidem res ad negotium conficiendum maximae fuit oportunitati: 5 nam singulas nostri consectati expugnaverunt, ut perpaucae ex omni numero noctis interventu ad terram pervenirent, cum ab hora fere IIII usque ad solis occasum pugnaretur. |
1 Deiectis, ut diximus, antemnis, cum singulas binae ac ternae naves circumsteterant, milites summa vi transcendere in hostium naves contendebant. 2 3 4 5 |