1 Quibus de rebus Caesar a Crasso
certior factus, quod ipse aberat longius, naves interim longas aedificari
in flumine Ligeri, quod influit in Oceanum, remiges ex provincia institui,
nautas gubernatoresque comparari iubet.
2 His rebus celeriter administratis ipse, cum primum per anni tempus potuit, ad exercitum contendit. 3 Veneti reliquaeque item civitates cognito Caesaris adventu <et de recipiendis obsidibus spem se fefellisse> certiores facti, simul quod, quantum in se facinus admisissent, intellegebant, - legatos, quod nomen ad omnes nationes sanctum inviolatumque semper fuisset, retentos ab se et in vincula coniectos, - pro magnitudine periculi bellum parare et maxime ea, quae ad usum navium pertinent, providere instituunt, hoc maiore spe, quod multum natura loci confidebant. 4 Pedestria esse itinera concisa aestuariis, navigationem impeditam propter inscientiam locorum paucitatemque portuum sciebant, 5 neque nostros exercitus propter inopiam frumenti diutius apud se morari posse confidebant; 6 ac iam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen se plurimum navibus posse, [quam] Romanos neque ullam facultatem habere navium, neque eorum locorum, ubi bellum gesturi essent, vada, portus, insulas novisse; 7 ac longe aliam esse navigationem in concluso mari atque in vastissimo atque apertissimo Oceano perspiciebant. 8 His initis consiliis oppida muniunt, frumenta ex agris in oppida comportant, 9 naves in Venetiam, ubi Caesarem primum bellum gesturum constabat, quam plurimas possunt cogunt. 10 Socios sibi ad id bellum Osismos, Lexovios, Namnetes, Ambiliatos, Morinos, Diablintes, Menapios adsciscunt; auxilia ex Britannia, quae contra eas regiones posita est, arcessunt. |
1 Quibus de rebus Caesar a Crasso certior factus, quod ipse aberat longius, naves interim longas aedificari in flumine Ligeri, quod influit in Oceanum, remiges ex provincia institui, nautas gubernatoresque comparari iubet. 2 3 4 5 6 7 8 9 10 |