CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 3, 8
 
1 Huius est civitatis longe amplissima auctoritas omnis orae maritimae regionum earum, quod et naves habent Veneti plurimas, quibus in Britanniam navigare consuerunt, et scientia atque usu rerum nauticarum ceteros antecedunt et in magno impetu maris atque aperto paucis portibus interiectis, quos tenent ipsi, omnes fere, qui eo mari uti consuerunt, habent vectigales.

2 Ab his fit initium retinendi Silii atque Velanii, quod per eos suos se obsides, quos Crasso dedissent, recuperaturos existimabant.

3 Horum auctoritate finitimi adducti, ut sunt Gallorum subita et repentina consilia, eadem de causa Trebium Terrasidiumque retinent et celeriter missis legatis per suos principes inter se coniurant nihil nisi communi consilio acturos eundemque omnes fortunae exitum esse laturos,

4 reliquasque civitates sollicitant, ut in ea libertate, quam a maioribus acceperint, permanere quam Romanorum servitutem perferre malint.

5 Omni ora maritima celeriter ad suam sententiam perducta communem legationem ad P. Crassum mittunt, si velit suos recuperare, obsides sibi remittat.

1
Huius est civitatis longe amplissima auctoritas omnis orae maritimae regionum earum,
   quod et naves habent Veneti plurimas,
      quibus in Britanniam navigare consuerunt,
   et scientia atque usu rerum nauticarum ceteros antecedunt
   et in magno impetu maris atque aperto
      paucis portibus interiectis,
         quos tenent ipsi,
   omnes fere,
      qui eo mari uti consuerunt,
   habent vectigales.

2
Ab his fit initium retinendi Silii atque Velanii,
   quod per eos suos se obsides,
      quos Crasso dedissent,
   recuperaturos existimabant.

3
Horum auctoritate finitimi adducti,
   ut sunt Gallorum subita et repentina consilia,
eadem de causa Trebium Terrasidiumque retinent
et celeriter
   missis legatis
per suos principes inter se coniurant
   nihil nisi communi consilio acturos
   eundemque omnes fortunae exitum esse laturos,

4
reliquasque civitates sollicitant,
   ut in ea libertate,
      quam a maioribus acceperint,
   permanere quam Romanorum servitutem perferre malint.

5
   Omni ora maritima celeriter ad suam sententiam perducta
communem legationem ad P. Crassum mittunt,
      si velit suos recuperare,
   obsides sibi remittat.