CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 3, 6
 
1 Quod iussi sunt, faciunt, ac subito omnibus portis eruptione facta neque cognoscendi, quid fieret, neque sui colligendi hostibus facultatem relinquunt.

2 Ita commutata fortuna eos, qui in spem potiundorum castrorum venerant, undique circumventos intercipiunt, et ex hominum milibus amplius XXX, quem numerum barbarorum ad castra venisse constabat, plus tertia parte interfecta reliquos perterritos in fugam coiciunt ac ne in locis quidem superioribus consistere patiuntur.

3 Sic omnibus hostium copiis fusis armisque exutis se intra munitiones suas recipiunt.

4 Quo proelio facto, quod saepius fortunam temptare Galba nolebat atque alio se in hiberna consilio venisse meminerat, aliis occurrisse rebus videbat, maxime frumenti commeatusque inopia permotus postero die omnibus eius vici aedificiis incensis in provinciam reverti contendit,

5 ac nullo hoste prohibente aut iter demorante incolumem legionem in Nantuates, inde in Allobroges perduxit ibique hiemavit.

1
   Quod iussi sunt,
faciunt,
ac
   subito omnibus portis eruptione facta
neque cognoscendi,
   quid fieret,
neque sui colligendi hostibus facultatem relinquunt.

2
Ita
   commutata fortuna
eos,
   qui in spem potiundorum castrorum venerant,
undique circumventos intercipiunt,
et ex hominum milibus amplius XXX,
   quem numerum barbarorum ad castra venisse constabat,
   plus tertia parte interfecta
reliquos perterritos in fugam coiciunt
ac ne in locis quidem superioribus consistere patiuntur.

3
Sic
   omnibus hostium copiis fusis
   armisque exutis
se intra munitiones suas recipiunt.

4
   Quo proelio facto,
   quod saepius fortunam temptare Galba nolebat
   atque alio se in hiberna consilio venisse meminerat,
aliis occurrisse rebus videbat,
maxime frumenti commeatusque inopia permotus postero die
   omnibus eius vici aedificiis incensis
in provinciam reverti contendit,

5
ac
   nullo hoste prohibente aut iter demorante
incolumem legionem in Nantuates, inde in Allobroges perduxit
ibique hiemavit.