CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 3, 4
 
1 Brevi spatio interiecto, vix ut iis rebus, quas constituissent, conlocandis atque administrandis tempus daretur, hostes ex omnibus partibus signo dato decurrere, lapides gaesaque in vallum coicere.

2 Nostri primo integris viribus fortiter propugnare neque ullum frustra telum ex loco superiore mittere, et quaecumque pars castrorum nudata defensoribus premi videbatur, eo occurrere et auxilium ferre,

3 sed hoc superari, quod diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebant, alii integris viribus succedebant;

4 quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri nihil poterat, ac non modo defesso ex pugna excedendi, sed ne saucio quidem eius loci, ubi constiterat, relinquendi ac sui recipiendi facultas dabatur.

1
   Brevi spatio interiecto,
      vix ut iis rebus,
         quas constituissent,
      conlocandis atque administrandis tempus daretur,
hostes ex omnibus partibus signo dato decurrere,
lapides gaesaque in vallum coicere.

2
Nostri primo integris viribus fortiter propugnare
neque ullum frustra telum ex loco superiore mittere,
et
   quaecumque pars castrorum nudata defensoribus premi videbatur,
eo occurrere et auxilium ferre,

3
sed hoc superari,
   quod diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebant,
   alii integris viribus succedebant;

4
quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri nihil poterat,
ac non modo defesso ex pugna excedendi,
sed ne saucio quidem eius loci,
   ubi constiterat,
relinquendi ac sui recipiendi facultas dabatur.