CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 3, 1
 
1 Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Ser. Galbam cum legione XII. et parte equitatus in Nantuates, Veragros Sedunosque misit, qui a finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent.

2 Causa mittendi fuit, quod iter per Alpes, quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consuerant, patefieri volebat.

3 Huic permisit, si opus esse arbitraretur, uti in his locis legionem hiemandi causa conlocaret.

4 Galba secundis aliquot proeliis factis castellisque compluribus eorum expugnatis, missis ad eum undique legatis obsidibusque datis et pace facta, constituit cohortes duas in Nantuatibus conlocare et ipse cum reliquis eius legionis cohortibus in vico Veragrorum, qui appellatur Octodurus hiemare;

5 qui vicus positus in valle non magna adiecta planitie altissimis montibus undique continetur.

6 Cum hic in duas partes flumine divideretur, alteram partem eius vici Gallis ad hiemandum concessit, alteram vacuam ab his relictam cohortibus attribuit.

Eum locum vallo fossaque munivit.

1
   Cum in Italiam proficisceretur Caesar,
Ser. Galbam cum legione XII. et parte equitatus in Nantuates, Veragros Sedunosque misit,
   qui a finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent.

2
Causa mittendi fuit,
   quod iter per Alpes,
      quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consuerant,
   patefieri volebat.

3
Huic permisit,
      si opus esse arbitraretur,
   uti in his locis legionem hiemandi causa conlocaret.

4
Galba
   secundis aliquot proeliis factis
   castellisque compluribus eorum expugnatis,
   missis ad eum undique legatis
   obsidibusque datis
   et pace facta,
constituit
   cohortes duas in Nantuatibus conlocare
   et ipse cum reliquis eius legionis cohortibus in vico Veragrorum,
      qui appellatur Octodurus,
   hiemare;

5
qui vicus positus in valle non magna adiecta planitie altissimis montibus undique continetur.

6
   Cum hic in duas partes flumine divideretur,
alteram partem eius vici Gallis ad hiemandum concessit,
alteram vacuam ab his relictam cohortibus attribuit.

Eum locum vallo fossaque munivit.