CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 2, 33
 
1 Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido exire iussit, ne quam noctu oppidani a militibus iniuriam acciperent.

2 Illi ante inito, ut intellectum est, consilio, quod deditione facta nostros praesidia deducturos aut denique indiligentius servaturos crediderant, partim cum iis, quae retinuerant et celaverant, armis, partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones accensus videbatur, omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt.

3 Celeriter, ut ante Caesar imperaverat, ignibus significatione facta, ex proximis castellis eo concursum est,

4 pugnatumque ab hostibus ita acriter est, ut a viris fortibus in extrema spe salutis iniquo loco contra eos, qui ex vallo turribusque tela iacerent, pugnari debuit, cum in una virtute omnis spes consisteret.

5 Occisis ad hominum milibus IIII reliqui in oppidum reiecti sunt.

6 Postridie eius diei refractis portis, cum iam defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris, sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit.

7 Ab iis, qui emerant, capitum numerus ad eum relatus est milium LIII.

1
Sub vesperum Caesar
   portas claudi
   militesque ex oppido exire
iussit,
   ne quam noctu oppidani a militibus iniuriam acciperent.

2
Illi
   ante inito,
      ut intellectum est,
   consilio,
      quod
         deditione facta
         nostros praesidia deducturos
         aut denique indiligentius servaturos
      crediderant,
partim cum iis,
   quae retinuerant et celaverant,
armis,
partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis,
   quae subito,
      ut temporis exiguitas postulabat,
   pellibus induxerant,
tertia vigilia,
   qua minime arduus ad nostras munitiones accensus videbatur,
omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt.

3
   Celeriter,
      ut ante Caesar imperaverat,
   ignibus significatione facta,
ex proximis castellis eo concursum est,

4
pugnatumque ab hostibus ita acriter est,
   ut a viris fortibus in extrema spe salutis iniquo loco contra eos,
      qui ex vallo turribusque tela iacerent,
   pugnari debuit,
      cum in una virtute omnis spes consisteret.

5
   Occisis ad hominum milibus IIII
reliqui in oppidum reiecti sunt.

6
Postridie eius diei
   refractis portis,
      cum iam defenderet nemo,
   atque intromissis militibus nostris,
sectionem eius oppidi universam Caesar vendidit.

7
Ab iis,
   qui emerant,
capitum numerus ad eum relatus est milium LIII.