CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 2, 32
 
1 Ad haec Caesar respondit: se magis consuetudine sua quam merito eorum civitatem conservaturum, si, priusquam murum aries attigisset, se dedidissent; sed deditionis nullam esse condicionem nisi armis traditis.

2 Se id, quod in Nerviis fecisset, facturum finitimisque imperaturum, ne quam dediticiis populi Romani iniuriam inferrent.

3 Re renuntiata ad suos illi se, quae imperarentur, facere dixerunt.

4 Armorum magna multitudine de muro in fossam, quae erat ante oppidum, iacta, sic, ut prope summam muri aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent, et tamen circiter parte tertia, ut postea perspectum est, celata atque in oppido retenta, portis patefactis eo die pace sunt usi.

1
Ad haec Caesar respondit:
   se magis consuetudine sua quam merito eorum civitatem conservaturum,
      si,
         priusquam murum aries attigisset,
      se dedidissent;
sed deditionis nullam esse condicionem nisi armis traditis.

2
   Se id,
      quod in Nerviis fecisset,
   facturum
   finitimisque imperaturum,
      ne quam dediticiis populi Romani iniuriam inferrent.

3
   Re renuntiata ad suos
illi
   se,
      quae imperarentur,
   facere
dixerunt.

4
   Armorum magna multitudine de muro in fossam,
      quae erat ante oppidum,
   iacta,
   sic,
      ut prope summam muri aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent,
   et tamen circiter parte tertia,
      ut postea perspectum est,
   celata
   atque in oppido retenta,
   portis patefactis
eo die pace sunt usi.