1 Ubi vero moveri et adpropinquare muris
viderunt, nova atque inusitata specie commoti legatos ad Caesarem de pace
miserunt, qui ad hunc modum locuti:
2 non se existimare Romanos sine ope divina bellum gerere, qui tantae altitudinis machinationes tanta celeritate promovere possent; 3 se suaque omnia eorum potestati permittere dixerunt. 4 Unum petere ac deprecari: si forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Atuatucos esse conservandos, ne se armis despoliaret. 5 Sibi omnes fere finitimos esse inimicos ac suae virtuti invidere; a quibus se defendere traditis armis non possent. 6 Sibi praestare, si in eum casum deducerentur, quamvis fortunam a populo Romano pati quam ab his per cruciatum interfici, inter quos dominari consuessent. |
1 Ubi vero moveri et adpropinquare muris viderunt, nova atque inusitata specie commoti legatos ad Caesarem de pace miserunt, qui ad hunc modum locuti: 2 3 4 5 6 |