CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 2, 30
 
1 Ac primo adventu exercitus nostri crebras ex oppido excursiones faciebant parvulisque proeliis cum nostris contendebant;

2 postea vallo pedum XII in circuitu quindecim milium crebrisque castellis circummuniti oppido sese continebant.

3 Ubi vineis actis aggere exstructo turrim procul constitui viderunt, primum inridere ex muro atque increpitare vocibus, quod tanta machinatio a tanto spatio instrueretur:

4 quibusnam manibus aut quibus viribus praesertim homines tantulae staturae (nam plerumque omnibus Gallis prae magnitudine corporum suorum brevitas nostra contemptui est) tanti oneris turrim in muro sese posse conlocare confiderent?

1
Ac primo adventu exercitus nostri crebras ex oppido excursiones faciebant
parvulisque proeliis cum nostris contendebant;

2
postea vallo pedum XII in circuitu quindecim milium crebrisque castellis circummuniti
oppido sese continebant.

3
   Ubi
         vineis actis
         aggere exstructo
      turrim procul constitui
   viderunt,
primum inridere ex muro
atque increpitare vocibus,
   quod tanta machinatio a tanto spatio instrueretur:

4
   quibusnam manibus aut quibus viribus praesertim homines tantulae staturae
(nam plerumque omnibus Gallis prae magnitudine corporum suorum brevitas nostra contemptui est)
   tanti oneris turrim in muro sese posse conlocare confiderent?