CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 2, 29
 
1 Atuatuci, de quibus supra diximus, cum omnibus copiis auxilio Nerviis venirent, hac pugna nuntiata ex itinere domum reverterunt;

2 cunctis oppidis castellisque desertis sua omnia in unum oppidum egregie natura munitum contulerunt.

3 Quod cum ex omnibus in circuitu partibus altissimas rupes deiectusque haberet, una ex parte leniter acclivis aditus in latitudinem non amplius pedum CC relinquebatur; quem locum duplici altissimo muro munierant; tum magni ponderis saxa et praeacutas trabes in muro conlocabant.

4 Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque prognati, qui, cum iter in provinciam nostram atque Italiam facerent, iis impedimentis, quae secum agere ac portare non poterant, citra flumen Rhenum depositis custodiam [ex suis] ac praesidium VI milia hominum una reliquerant.

5 Hi post eorum obitum multos annos a finitimis exagitati, cum alias bellum inferrent, alias inlatum defenderent, consensu eorum omnium pace facta hunc sibi domicilio locum delegerant.

1
Atuatuci,
   de quibus supra diximus,
   cum omnibus copiis auxilio Nerviis venirent,
   hac pugna nuntiata
ex itinere domum reverterunt;

2
   cunctis oppidis castellisque desertis
sua omnia in unum oppidum egregie natura munitum contulerunt.

3
   Quod cum ex omnibus in circuitu partibus altissimas rupes deiectusque haberet,
una ex parte leniter acclivis aditus in latitudinem non amplius pedum CC relinquebatur;
quem locum duplici altissimo muro munierant;
tum magni ponderis saxa et praeacutas trabes in muro conlocabant.

4
Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque prognati,
   qui,
      cum iter in provinciam nostram atque Italiam facerent,
      iis impedimentis,
         quae secum agere ac portare non poterant,
      citra flumen Rhenum depositis
   custodiam [ex suis] ac praesidium VI milia hominum una reliquerant.

5
Hi post eorum obitum multos annos a finitimis exagitati,
   cum alias bellum inferrent,
   alias inlatum defenderent,
   consensu eorum omnium pace facta
hunc sibi domicilio locum delegerant.