CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 2, 28
 
1 Hoc proelio facto et prope ad internecionem gente ac nomine Nerviorum redacto, maiores natu, quos una cum pueris mulieribusque in aestuaria ac paludes coniectos dixeramus, hac pugna nuntiata, cum victoribus nihil impeditum, victis nihil tutum arbitrarentur,

2 omnium, qui supererant, consensu legatos ad Caesarem miserunt seque ei dediderunt; et in commemoranda civitatis calamitate ex DC ad tres senatores, ex hominum milibus LX vix ad D, qui arma ferre possent, sese redactos esse dixerunt.

3 Quos Caesar, ut in miseros ac supplices usus misericordia videretur, diligentissime conservavit suisque finibus atque oppidis uti iussit et finitimis imperavit, ut ab iniuria et maleficio se suosque prohiberent.

1
   Hoc proelio facto
   et prope ad internecionem gente ac nomine Nerviorum redacto,
maiores natu,
   quos una cum pueris mulieribusque in aestuaria ac paludes coniectos dixeramus,
   hac pugna nuntiata,
   cum victoribus nihil impeditum, victis nihil tutum arbitrarentur,

2
omnium,
   qui supererant,
consensu legatos ad Caesarem miserunt
seque ei dediderunt;
et in commemoranda civitatis calamitate
   ex DC ad tres senatores,
   ex hominum milibus LX vix ad D,
      qui arma ferre possent,
   sese redactos esse
dixerunt.

3
Quos Caesar,
   ut in miseros ac supplices usus misericordia videretur,
diligentissime conservavit
suisque finibus atque oppidis uti iussit
et finitimis imperavit,
   ut ab iniuria et maleficio se suosque prohiberent.