CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 2, 27
 
1 Horum adventu tanta rerum commutatio est facta, ut nostri, etiam qui vulneribus confecti procubuissent, scutis innixi proelium redintegrarent,

2 calones perterritos hostes conspicati etiam inermes armatis occurrerent, equites vero, ut turpitudinem fugae virtute delerent, omnibus in locis pugnae se legionariis militibus praeferrent.

3 At hostes, etiam in extrema spe salutis, tantam virtutem praestiterunt, ut, cum primi eorum cecidissent, proximi iacentibus insisterent atque ex eorum corporibus pugnarent,

4 his deiectis et coacervatis cadaveribus, qui superessent, ut ex tumulo tela in nostros conicerent et pila intercepta remitterent:

5 ut non nequiquam tantae virtutis homines iudicari deberet ausos esse transire latissimum flumen, ascendere altissimas ripas, subire iniquissimum locum; quae facilia ex difficillimis animi magnitudo redegerat.

1
Horum adventu tanta rerum commutatio est facta,
   ut nostri,
      etiam qui vulneribus confecti procubuissent,
   scutis innixi proelium redintegrarent,

2
   calones perterritos hostes conspicati etiam inermes armatis occurrerent,
   equites vero,
      ut turpitudinem fugae virtute delerent,
   omnibus in locis pugnae se legionariis militibus praeferrent.

3
At hostes, etiam in extrema spe salutis, tantam virtutem praestiterunt,
   ut,
      cum primi eorum cecidissent,
   proximi iacentibus insisterent
   atque ex eorum corporibus pugnarent,

4
      his deiectis et coacervatis cadaveribus,
      qui superessent,
   ut ex tumulo tela in nostros conicerent
   et pila intercepta remitterent:

5
  
ut
      non nequiquam tantae virtutis homines
   iudicari deberet
      ausos esse transire latissimum flumen, ascendere altissimas ripas, subire iniquissimum locum;
quae facilia ex difficillimis animi magnitudo redegerat.