1 Caesar necessariis rebus imperatis ad
cohortandos milites, quam [in] partem fors obtulit, decucurrit et ad
legionem decimam devenit.
2 Milites non longiore oratione cohortatus, quam uti suae pristinae virtutis memoriam retinerent neu perturbarentur animo hostiumque impetum fortiter sustinerent, 3 quod non longius hostes aberant, quam quo telum adigi posset, proelii committendi signum dedit. Atque in alteram item cohortandi causa profectus pugnantibus occurrit. 4 Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum animus, ut non modo ad insignia accommodanda, sed etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta detrahenda tempus defuerit. 5 Quam quisque ab opere in partem casu devenit quaeque prima signa conspexit, ad haec constitit, ne in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret. |
1 Caesar necessariis rebus imperatis ad cohortandos milites, quam [in] partem fors obtulit, decucurrit et ad legionem decimam devenit. 2 3 4 5 |