CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 2, 19
 
1 Caesar equitatu praemisso subsequebatur omnibus copiis; sed ratio ordoque agminis aliter se habebat, ac Belgae ad Nervios detulerant.

2 Nam quod hostibus adpropinquabat, consuetudine sua Caesar VI legiones expeditas ducebat;

3 post eas totius exercitus impedimenta conlocarat; inde duae legiones, quae proxime conscriptae erant, totum agmen claudebant praesidioque impedimentis erant.

4 Equites nostri cum funditoribus sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitatu proelium commiserunt.

5 Cum se illi identidem in silvis ad suos reciperent ac rursus ex silva in nostros impetum facerent, neque nostri longius, quam quem ad finem porrecta [ac] loca aperta pertinebant, cedentes insequi auderent, interim legiones VI, quae primae venerant, opere dimenso castra munire coeperunt.

6 Ubi prima impedimenta nostri exercitus ab iis, qui in silvis abditi latebant, visa sunt, quod tempus inter eos committendi proelii convenerat, ut intra silvas aciem ordinesque constituerant atque ipsi sese confirmaverant, subito omnibus copiis provolaverunt impetumque in nostros equites fecerunt.

7 His facile pulsis ac proturbatis, incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut paene uno tempore et ad silvas et in flumine [et iam in manibus nostris] hostes viderentur.

8 Eadem autem celeritate adverso colle ad nostra castra atque eos, qui in opere occupati erant, contenderunt.

1
Caesar
   equitatu praemisso
subsequebatur omnibus copiis;
sed ratio ordoque agminis aliter se habebat,
   ac Belgae ad Nervios detulerant.

2
Nam
   quod hostibus adpropinquabat,
consuetudine sua Caesar VI legiones expeditas ducebat;

3
post eas totius exercitus impedimenta conlocarat;
inde duae legiones,
   quae proxime conscriptae erant,
totum agmen claudebant
praesidioque impedimentis erant.

4
Equites nostri cum funditoribus sagittariisque flumen transgressi cum hostium equitatu proelium commiserunt.

5
   Cum se illi identidem in silvis ad suos reciperent
   ac rursus ex silva in nostros impetum facerent,
   neque nostri longius,
      quam quem ad finem porrecta [ac] loca aperta pertinebant,
   cedentes insequi auderent,
interim legiones VI,
   quae primae venerant,
   opere dimenso
castra munire coeperunt.

6
   Ubi prima impedimenta nostri exercitus ab iis,
      qui in silvis abditi latebant,
   visa sunt,
      quod tempus inter eos committendi proelii convenerat,
   ut intra silvas aciem ordinesque constituerant
   atque ipsi sese confirmaverant,
subito omnibus copiis provolaverunt
impetumque in nostros equites fecerunt.

7
  
His facile pulsis ac proturbatis
incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt,
   ut paene uno tempore et ad silvas et in flumine [et iam in manibus nostris] hostes viderentur.

8
Eadem autem celeritate adverso colle ad nostra castra atque eos,
   qui in opere occupati erant,
contenderunt.