1 Caesar honoris Diviciaci atque Haeduorum
causa sese eos in fidem recepturum et conservaturum dixit, et quod erat
civitas magna inter Belgas auctoritate atque hominum multitudine
praestabat, DC obsides poposcit.
2 His traditis omnibusque armis ex oppido conlatis, ab eo loco in fines Ambianorum pervenit; qui se suaque omnia sine mora dediderunt. 3 Eorum fines Nervii attingebant. Quorum de natura moribusque Caesar cum quaereret, sic reperiebat: 4 nullum esse aditum ad eos mercatoribus; nihil pati vini reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri, quod his rebus relanguescere animos eorum et remitti virtutem existimarent; 5 esse homines feros magnaeque virtutis; increpitare atque incusare reliquos Belgas, qui se populo Romano dedidissent patriamque virtutem proiecissent; 6 confirmare sese neque legatos missuros neque ullam condicionem pacis accepturos. |
1 Caesar honoris Diviciaci atque Haeduorum causa sese eos in fidem recepturum et conservaturum dixit, et quod erat civitas magna inter Belgas auctoritate atque hominum multitudine praestabat, DC obsides poposcit. 2 3 4 5 6 |