CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 2, 14
 
1 Pro his Diviciacus (nam post discessum Belgarum dimissis Haeduorum copiis ad eum reverterat) facit verba:

2 Bellovacos omni tempore in fide atque amicitia civitatis Haeduae fuisse;

3 impulsos ab suis principibus, qui dicerent Haeduos a Caesare in servitutem redactos omnes indignitates contumeliasque perferre, et ab Haeduis defecisse et populo Romano bellum intulisse.

4 Qui eius consilii principes fuissent, quod intellegerent, quantam calamitatem civitati intulissent, in Britanniam profugisse.

5 Petere non solum Bellovacos, sed etiam pro his Haeduos, ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur.

6 Quod si fecerit, Haeduorum auctoritatem apud omnes Belgas amplificaturum, quorum auxiliis atque opibus, si qua bella inciderint, sustentare consuerint.

1
Pro his Diviciacus
(nam post discessum Belgarum
   dimissis Haeduorum copiis
ad eum reverterat)
facit verba:

2
  
Bellovacos omni tempore in fide atque amicitia civitatis Haeduae fuisse;

3
  
impulsos ab suis principibus,
      qui dicerent
         Haeduos a Caesare in servitutem redactos omnes indignitates contumeliasque perferre,
   et ab Haeduis defecisse
   et populo Romano bellum intulisse.

4
     
Qui eius consilii principes fuissent,
         quod intellegerent,
            quantam calamitatem civitati intulissent,
   in Britanniam profugisse.

5
   Petere non solum Bellovacos,
   sed etiam pro his Haeduos,
      ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur.

6
     
Quod si fecerit,
   Haeduorum auctoritatem apud omnes Belgas amplificaturum,
      quorum auxiliis atque opibus,
         si qua bella inciderint,
      sustentare consuerint.