1 Caesar obsidibus acceptis primis
civitatis atque ipsius Galbae regis duobus filiis armisque omnibus ex
oppido traditis in deditionem Suessiones accipit exercitumque in
Bellovacos ducit.
2 Qui cum se suaque omnia in oppidum Bratuspantium contulissent atque ab eo oppido Caesar cum exercitu circiter milia passuum V abesset, omnes maiores natu ex oppido egressi manus ad Caesarem tendere et voce significare coeperunt sese in eius fidem ac potestatem venire neque contra populum Romanum armis contendere. 3 Item, cum ad oppidum accessisset castraque ibi poneret, pueri mulieresque ex muro passis manibus suo more pacem ab Romanis petierunt. |
1 Caesar obsidibus acceptis primis civitatis atque ipsius Galbae regis duobus filiis armisque omnibus ex oppido traditis in deditionem Suessiones accipit exercitumque in Bellovacos ducit. 2 3 |