CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 2, 12
 
1 Postridie eius diei Caesar, priusquam se hostes ex terrore ac fuga reciperent, in fines Suessionum, qui proximi Remis erant, exercitum duxit et magno itinere [confecto] ad oppidum Noviodunum contendit.

2 Id ex itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab defensoribus esse audiebat, propter latitudinem fossae murique altitudinem paucis defendentibus expugnare non potuit.

3 Castris munitis vineas agere, quaeque ad oppugnandum usui erant, comparare coepit.

4 Interim omnis ex fuga Suessionum multitudo in oppidum proxima nocte convenit.

5 Celeriter vineis ad oppidum actis, aggere iacto turribusque constitutis, magnitudine operum, quae neque viderant ante Galli neque audierant, et celeritate Romanorum permoti legatos ad Caesarem de deditione mittunt et petentibus Remis, ut conservarentur, impetrant.

1
Postridie eius diei Caesar,
   priusquam se hostes ex terrore ac fuga reciperent,
in fines Suessionum,
   qui proximi Remis erant,
exercitum duxit
et
   magno itinere [confecto]
ad oppidum Noviodunum contendit.

2
Id ex itinere oppugnare conatus,
   quod vacuum ab defensoribus esse audiebat,
propter latitudinem fossae murique altitudinem
   paucis defendentibus
expugnare non potuit.

3
  
Castris munitis
vineas agere,
   quaeque ad oppugnandum usui erant,
comparare coepit.

4
Interim omnis ex fuga Suessionum multitudo in oppidum proxima nocte convenit.

5
   Celeriter vineis ad oppidum actis,
   aggere iacto
   turribusque constitutis,
magnitudine operum,
   quae neque viderant ante Galli neque audierant,
et celeritate Romanorum permoti
legatos ad Caesarem de deditione mittunt
et
   petentibus Remis,
      ut conservarentur,
impetrant.