CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 2, 8
 
1 Caesar primo et propter multitudinem hostium et propter eximiam opinionem virtutis proelio supersedere statuit;

2 cotidie tamen equestribus proeliis, quid hostis virtute posset et quid nostri auderent, periclitabatur.

3 Ubi nostros non esse inferiores intellexit, loco pro castris ad aciem instruendam natura opportuno atque idoneo, quod is collis, ubi castra posita erant, paululum ex planitie editus tantum adversus in latitudinem patebat, quantum loci acies instructa occupare poterat, atque ex utraque parte lateris deiectus habebat et in fronte leniter fastigatus paulatim ad planitiem redibat,

4 ab utroque latere eius collis transversam fossam obduxit circiter passuum CCCC et ad extremas fossas castella constituit ibique tormenta conlocavit, ne, cum aciem instruxisset, hostes, quod tantum multitudine poterant, ab lateribus pugnantes suos circumvenire possent.

5 Hoc facto, duabus legionibus, quas proxime conscripserat, in castris relictis, ut, si quo opus esset, subsidio duci possent, reliquas VI legiones pro castris in acie constituit.

6 Hostes item suas copias ex castris eductas instruxerunt.

1
Caesar primo et propter multitudinem hostium et propter eximiam opinionem virtutis proelio supersedere statuit;

2
cotidie tamen equestribus proeliis,
   quid hostis virtute posset
   et quid nostri auderent,
periclitabatur.

3
Ubi nostros non esse inferiores intellexit,
loco pro castris ad aciem instruendam natura opportuno atque idoneo,
   quod is collis,
      ubi castra posita erant,
   paululum ex planitie editus tantum adversus in latitudinem patebat,
      quantum loci acies instructa occupare poterat,
   atque ex utraque parte lateris deiectus habebat
   et in fronte leniter fastigatus paulatim ad planitiem redibat,

4
ab utroque latere eius collis transversam fossam obduxit circiter passuum CCCC
et ad extremas fossas castella constituit
ibique tormenta conlocavit,
   ne,
      cum aciem instruxisset,
   hostes,
      quod tantum multitudine poterant,
   ab lateribus pugnantes suos circumvenire possent.

5
   Hoc facto,
   duabus legionibus,
      quas proxime conscripserat,
   in castris relictis,
      ut,
         si quo opus esset,
      subsidio duci possent,
reliquas VI legiones pro castris in acie constituit.

6
Hostes item suas copias ex castris eductas instruxerunt.