CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 2, 7
 
1 Eo de media nocte Caesar isdem ducibus usus, qui nuntii ab Iccio venerant, Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit;

2 quorum adventu et Remis cum spe defensionis studium propugnandi accessit et hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi discessit.

3 Itaque paulisper apud oppidum morati agrosque Remorum depopulati, omnibus vicis aedificiisque, quo adire potuerant, incensis, ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt et a milibus passuum minus duobus castra posuerunt;

4 quae castra, ut fumo atque ignibus significabatur, amplius milibus passuum VIII latitudinem patebant.

1
Eo de media nocte Caesar isdem ducibus usus,
   qui nuntii ab Iccio venerant,
Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit;

2
quorum adventu et Remis cum spe defensionis studium propugnandi accessit
et hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi discessit.

3
Itaque
   paulisper apud oppidum morati
   agrosque Remorum depopulati,
   omnibus vicis aedificiisque,
      quo adire potuerant,
   incensis,
ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt
et a milibus passuum minus duobus castra posuerunt;

4
quae castra,
   ut fumo atque ignibus significabatur,
amplius milibus passuum VIII latitudinem patebant.