CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 2, 4
 
1 Cum ab iis quaereret, quae civitates quantaeque in armis essent et quid in bello possent, sic reperiebat:

2 plerosque Belgos esse ortos a Germanis Rhenumque antiquitus traductos propter loci fertilitatem ibi consedisse Gallosque, qui ea loca incolerent, expulisse, solosque esse, qui patrum nostrorum memoria omni Gallia vexata Teutonos Cimbrosque intra suos fines ingredi prohibuerint;

3 qua ex re fieri, uti earum rerum memoria magnam sibi auctoritatem magnosque spiritus in re militari sumerent.

4 De numero eorum omnia se habere explorata Remi dicebant, propterea quod propinquitatibus adfinitatibus coniuncti, quantam quisque multitudinem in communi Belgarum concilio ad id bellum pollicitus sit, cognoverint.

5 Plurimum inter eos Bellovacos et virtute et auctoritate et hominum numero valere: hos posse conficere armata milia centum, pollicitos ex eo numero electa milia LX totiusque belli imperium sibi postulare.

6 Suessiones suos esse finitimos; fines latissimos feracissimosque agros possidere.

7 Apud eos fuisse regem nostra etiam memoria Diviciacum, totius Galliae potentissimum, qui cum magnae partis harum regionum, tum etiam Britanniae imperium obtinuerit; nunc esse regem Galbam: ad hunc propter iustitiam prudentiamque summam totius belli omnium voluntate deferri;

8 oppida habere numero XII, polliceri milia armata L; totidem Nervios, qui maxime feri inter ipsos habeantur longissimeque absint;

9 XV milia Atrebates, Ambianos X milia, Morinos XXV milia, Menapios VII milia, Caletos X milia, Veliocasses et Viromanduos totidem, Atuatucos XVIIII milia;

10 Condrusos, Eburones, Caerosos, Caemanos, qui uno nomine Germani appellantur, arbitrari ad XL milia.

1
   Cum ab iis quaereret,
      quae civitates
      quantaeque in armis essent
      et quid in bello possent,
sic reperiebat:

2
   plerosque Belgos esse ortos a Germanis
   Rhenumque antiquitus traductos propter loci fertilitatem ibi consedisse Gallosque,
      qui ea loca incolerent,
   expulisse,
   solosque esse,
      qui patrum nostrorum memoria
         omni Gallia vexata
      Teutonos Cimbrosque intra suos fines ingredi prohibuerint;

3
  
qua ex re fieri,
      uti earum rerum memoria magnam sibi auctoritatem magnosque spiritus in re militari sumerent.

4
  
De numero eorum omnia se habere explorata
Remi dicebant,
   propterea quod propinquitatibus adfinitatibus coniuncti,
      quantam quisque multitudinem in communi Belgarum concilio ad id bellum pollicitus sit,
   cognoverint.

5
   Plurimum inter eos Bellovacos et virtute et auctoritate et hominum numero valere:
   hos posse conficere armata milia centum,
   pollicitos ex eo numero electa milia LX
   totiusque belli imperium sibi postulare.

6
   Suessiones suos esse finitimos;
   fines latissimos feracissimosque agros possidere.

7
  
Apud eos fuisse regem nostra etiam memoria Diviciacum, totius Galliae potentissimum,
      qui cum magnae partis harum regionum, tum etiam Britanniae imperium obtinuerit;
   nunc esse regem Galbam:
   ad hunc propter iustitiam prudentiamque summam totius belli omnium voluntate deferri;

8
  
oppida habere numero XII,
   polliceri milia armata L;
   totidem Nervios,
      qui maxime feri inter ipsos habeantur
      longissimeque absint;

9
   XV milia Atrebates,
   Ambianos X milia,
   Morinos XXV milia,
   Menapios VII milia,
   Caletos X milia,
   Veliocasses et Viromanduos totidem,
   Atuatucos XVIIII milia;

10
   Condrusos, Eburones, Caerosos, Caemanos,
      qui uno nomine Germani appellantur,
   arbitrari ad XL milia.