CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 2, 3
 
1 Eo cum de improviso celeriusque omnium opinione venisset, Remi, qui proximi Galliae ex Belgis sunt, ad eum legatos Iccium et Andebrogium, primos civitatis, miserunt,

2 qui dicerent se suaque omnia in fidem atque potestatem populi Romani permittere, neque se cum reliquis Belgis consensisse neque contra populum Romanum coniurasse,

3 paratosque esse et obsides dare et imperata facere et oppidis recipere et frumento ceterisque rebus iuvare;

4 reliquos omnes Belgas in armis esse, Germanosque, qui cis Rhenum incolant, sese cum his coniunxisse,

5 tantumque esse eorum omnium furorem, ut ne Suessiones quidem, fratres consanguineosque suos, qui eodem iure et isdem legibus utantur, unum imperium unumque magistratum cum ipsis habeant, deterrere potuerint, quin cum iis consentirent.

1
   Eo cum de improviso celeriusque omnium opinione venisset,
Remi,
   qui proximi Galliae ex Belgis sunt,
ad eum legatos Iccium et Andebrogium, primos civitatis, miserunt,

2
   qui dicerent
      se suaque omnia in fidem atque potestatem populi Romani permittere,
      neque se cum reliquis Belgis consensisse
      neque contra populum Romanum coniurasse,

3
      paratosque esse
         et obsides dare
         et imperata facere
         et oppidis recipere
         et frumento ceterisque rebus iuvare;

4
  
reliquos omnes Belgas in armis esse,
   Germanosque,
      qui cis Rhenum incolant,
   sese cum his coniunxisse,

5
   tantumque esse eorum omnium furorem,
      ut ne Suessiones quidem,
              fratres consanguineosque suos,
         qui eodem iure et isdem legibus utantur,
         unum imperium unumque magistratum cum ipsis habeant,
      deterrere potuerint,
         quin cum iis consentirent.