1 His nuntiis litterisque
commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit et,
inita aestate in ulteriorem Galliam qui deduceret, Q. Pedium legatum misit.
2 Ipse, cum primum pabuli copia esse inciperet, ad exercitum venit. 3 Dat negotium Senonibus reliquisque Gallis, qui finitimi Belgis erant, uti ea, quae apud eos gerantur, cognoscant seque de his rebus certiorem faciant. 4 Hi constanter omnes nuntiaverunt manus cogi, exercitum in unum locum conduci. 5 Tum vero dubitandum non existimavit, quin ad eos proficisceretur. 6 Re frumentaria provisa castra movet diebusque circiter XV ad fines Belgarum pervenit. |
1 His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit et, inita aestate in ulteriorem Galliam qui deduceret, Q. Pedium legatum misit. 2 3 4 5 6 |