CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 53
 
1 Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt nec prius fugere destiterunt, quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter L pervenerunt.

2 Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt.

3 In his fuit Ariovistus, qui naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit; reliquos omnes consecuti equites nostri interfecerunt.

4 Duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueba natione, quam domo secum eduxerat, altera Norica, regis Voccionis soror, quam in Gallia duxerat a fratre missam: utraque in ea fuga periit; duae filiae: harum altera occisa, altera capta est.

5 C. Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga trinis catenis vinctus traheretur, in ipsum Caesarem hostes equitatu insequentem incidit.

6 Quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit, quod hominem honestissimum provinciae Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum ex manibus hostium sibi restitutum videbat neque eius calamitate de tanta voluptate et gratulatione quicquam fortuna deminuerat.

7 Is se praesente de se ter sortibus consultum dicebat, utrum igni statim necaretur an in aliud tempus reservaretur: sortium beneficio se esse incolumem.

8 Item M. Metius repertus et ad eum reductus est.

1
Ita proelium restitutum est,
atque omnes hostes terga verterunt
nec prius fugere destiterunt,
   quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter L pervenerunt.

2
Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt
aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt.

3
In his fuit Ariovistus,
   qui naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit;
reliquos omnes consecuti equites nostri interfecerunt.

4
Duae fuerunt Ariovisti uxores,
una Sueba natione,
   quam domo secum eduxerat,
altera Norica,
   regis Voccionis soror,
   quam in Gallia duxerat a fratre missam:
utraque in ea fuga periit;
duae filiae:
harum altera occisa, altera capta est.

5
C. Valerius Procillus,
   cum a custodibus in fuga trinis catenis vinctus traheretur,
in ipsum Caesarem hostes equitatu insequentem incidit.

6
Quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit,
   quod hominem honestissimum provinciae Galliae,
   suum familiarem et hospitem,
   ereptum ex manibus hostium sibi restitutum videbat
   neque eius calamitate de tanta voluptate et gratulatione quicquam fortuna deminuerat.

7
Is se praesente de se ter sortibus consultum dicebat,
   utrum igni statim necaretur
   an in aliud tempus reservaretur:
   sortium beneficio se esse incolumem.

8
Item M. Metius repertus et ad eum reductus est.