CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 52
 
1 Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecit, uti eos testes suae quisque virtutis haberet;

2 ipse a dextro cornu, quod eam partem minime firmam hostium esse animadverterat, proelium commisit.

3 Ita nostri acriter in hostes signo dato impetum fecerunt itaque hostes repente celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes coiciendi non daretur.

4 Relictis pilis comminus gladiis pugnatum est. At Germani celeriter ex consuetudine sua phalange facta impetus gladiorum exceperunt.

5 Reperti sunt complures nostri, qui in phalanga insilirent et scuta manibus revellerent et desuper vulnerarent.

6 Cum hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam coniecta esset, a dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem premebant.

7 Id cum animadvertisset P. Crassus adulescens, qui equitatui praeerat, quod expeditior erat quam ii, qui inter aciem versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit.

1
Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecit,
   uti eos testes suae quisque virtutis haberet;

2
ipse a dextro cornu,
   quod eam partem minime firmam hostium esse animadverterat,
proelium commisit.

3
Ita nostri acriter in hostes signo dato impetum fecerunt
itaque hostes repente celeriterque procurrerunt,
   ut spatium pila in hostes coiciendi non daretur.

4
   Relictis pilis
comminus gladiis pugnatum est.
At Germani
   celeriter ex consuetudine sua phalange facta
impetus gladiorum exceperunt.

5
Reperti sunt complures nostri,
   qui in phalanga insilirent
   et scuta manibus revellerent
   et desuper vulnerarent.

6
   Cum hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in fugam coniecta esset,
a dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram aciem premebant.

7
   Id cum animadvertisset P. Crassus adulescens,
      qui equitatui praeerat,
      quod expeditior erat quam ii,
         qui inter aciem versabantur,
tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit.