CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 51
 
1 Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris, quod satis esse visum est, reliquit, alarios omnes in conspectu hostium pro castris minoribus constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro hostium numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur; ipse triplici instructa acie usque ad castra hostium accessit.

2 Tum demum necessario Germani suas copias castris eduxerunt generatimque constituerunt paribus intervallis, Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suebos, omnemque aciem suam raedis et carris circumdederunt, ne qua spes in fuga relinqueretur.

3 Eo mulieres imposuerunt, quae ad proelium proficiscentes milites passis manibus flentes implorabant, ne se in servitutem Romanis traderent.

1
Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris,
   quod satis esse visum est,
reliquit,
alarios omnes in conspectu hostium pro castris minoribus constituit,
   quod minus multitudine militum legionariorum pro hostium numero valebat,
   ut ad speciem alariis uteretur;
ipse triplici instructa acie usque ad castra hostium accessit.

2
Tum demum necessario Germani suas copias castris eduxerunt
generatimque constituerunt paribus intervallis, Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suebos,
omnemque aciem suam raedis et carris circumdederunt,
   ne qua spes in fuga relinqueretur.

3
Eo mulieres imposuerunt,
   quae ad proelium proficiscentes milites passis manibus flentes implorabant,
      ne se in servitutem Romanis traderent.