CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 50
 
1 Proximo die instituto suo Caesar ex castris utrisque copias suas eduxit paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxit hostibusque pugnandi potestatem fecit.

2 Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem exercitum in castra reduxit. Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum, quae castra minora oppugnaret, misit.

3 Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est. Solis occasu suas copias Ariovistus multis et inlatis et acceptis vulneribus in castra reduxit.

4 Cum ex captivis quaereret Caesar, quam ob rem Ariovistus proelio non decertaret, hanc reperiebat causam, quod apud Germanos ea consuetudo esset, ut matres familiae eorum sortibus et vaticinationibus declararent, utrum proelium committi ex usu esset necne; eas ita dicere: non esse fas Germanos superare, si ante novam lunam proelio contendissent.

1
Proximo die instituto suo Caesar ex castris utrisque copias suas eduxit
paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxit
hostibusque pugnandi potestatem fecit.

2
  
Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit,
circiter meridiem exercitum in castra reduxit.
Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum,
   quae castra minora oppugnaret,
misit.

3
Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est.
Solis occasu suas copias Ariovistus
   multis et inlatis et acceptis vulneribus
in castra reduxit.

4
   Cum ex captivis quaereret Caesar,
   quam ob rem Ariovistus proelio non decertaret,
hanc reperiebat causam,
   quod apud Germanos ea consuetudo esset,
      ut matres familiae eorum sortibus et vaticinationibus declararent,
         utrum proelium committi ex usu esset necne;
   eas ita dicere:
      non esse fas Germanos superare,
         si ante novam lunam proelio contendissent.